Sir 10

etc. RAB. Factus est principatus super humerum ejus. Unde: Isa. 9., diabolus, scilicet qui semper diligit novitates, et principes cujus primo mane comedunt, id est, ante diem mortis, dicentes: Isa. 22.. . ID. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis, quia vice sua mittit ad praedicandum. . RAB. Hoc fere omnes etc., Matth. 21.. Post mutationem regni agit de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur: I Tim. 6.. Avaritiam autem superbia comitatur, unde, Ibid.. . Potestas et divitiae non possunt prolongare vitam. Positus est terminus qui praeteriri non potest. Jucunditas carnis convertetur in putredinem et foetores, et tandem in vermes. Mystice autem homo, qui in peccatis vivit et non resipiscit, morietur aeterna morte: et diabolum serpentem antiquum et bestias ejus, id est, daemones non evadet. . Non est enim major apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quae merito ascribitur superbiae. Superbia enim est si creatura velit aequari Creatori. Haec et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde, Quamvis alibi dicatur: I Tim. 6.. Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur haereses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quae ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quae sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium. . RAB. Quando Jerusalem per Romanos, etc., usque ad deleta est posteritas eorum, et gloria martyrum exaltata est; unde: Psal. 144.. . ID. Vitia non sunt creata, etc., usque ad surgit iracundia, quam virtutis superat constantia. Doctores sancti in honore sunt apud bonos, maxime qui timent Dominum: unde, I Tim. 5., etc. . etc. Vere gloria est timere Deum. Qui eum timet, justitiam servat in omnibus: unde, Jacob. 2.. . Licet potestas terrena magna sit, timentem Dominum praecellere non valet: timentibus enim Deum, nihil deest, Psal. 33., etc. Hoc ad litteram saepe evenit, ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide, nobilibus praeferatur: unde, Prov. 17.. Mystice autem servus ecclesiasticus, qui devote servat religionem Christianam, praeponitur Synagogae; unde, Et, Gen. 25.. . Quasi dicat: Melius est, ut studeas semper in bono opere laborare, unde reddatur tibi merces justitiae, quam ut consumas dies tuos in vanitate, et egeas illo pane, qui de coelo descendit. Qui in timore Dei, et observantia religionis, statuet gloriam suam: unde, II Cor. 10.. . .
Copyright information for VulgGlossa